- HERMAEA
- I.HERMAEAGr. Ε῾ρμαῖα, festum erat apud Cretenses, in quo Domini servis epulantibus ministrabant. Caristius in Hist. Comm. apud Athen. l. 14. c. 10. Idem mos apud Athenienses obtinuit, et Babylonios, apud quos durante festo Saceas, per 5. integros dies, fervi imperabant suis dominis, et unus ex illis stolam regiam induebat. Ctesias Ann. Persic. l. 2. et Beros. Rer. Babyl. l. 1. Simile omnino ius in festo Peloria dicto, apud Thessalos; Et cui ignota Saturnalia Romanorum? Vide Thom. Dempster. Paralio. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 4. Sed et in urbe Pellene Θεοξένια, vel Ε῞ρμαια, Ludos, quibus ἔπαθλον erat laena, memorat Salmas. ad Solin. p. 849. At qpud Seut. in Tib. Claud. c. 10. Hermaeum diaetae nomen est, seu domûs, quae a parte fam. Caesareae inhabitata videtur. Casaub. sicut de Gelotiana Domo videmus. Vide quoque supra, ubi de Gymnasiis, et infra in voce Zeta.II.HERMAEAseu Mercurii prom. Africae propriae in ora inter Carthaginem, et Hadrumerum, Capo Bon Merc. et Capo di Nubia Olivario. In mare Medit. versus Pantalaream Ins. maxime excurrit; 70. mill. a Tuneto in Bor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.